

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 1
Aderant autem.Dum magister veritatis praesentes instrueret qualiter se praeparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non praeparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilaeis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se praeparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt.Nuntiantes.Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in aeternum, qui tam scelerata morte ab impio praeside inter sua sacrificia occisi sunt.De Galilaeis.Galilaei impias scelerata morte scelerum suorum poenas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.